- DEGRADATIO
- I.DEGRADATIOin Communione Romana, Depositione longe gravior, est poena Ecclesiastica, quâ Clericus, oblatis ordinis Insignibus, ab Episcopo, coram Iudice Saeculari, cui postmodum traditur, privatur titulo Clericali: Episcopis vero degradatis disrumpitur vestimentum Sacerdotale, uti Hebroinum Leodegario fecisse legitur in Vita S. Leodegarii c. 14. Quo spectat Liber, cui tit. Διόπτρα, seu, Disput. Animae et Corp.Ω῾ςαύτως νόμον ἔχουςι, εν ταῖς ἐκκληςίαις,Α᾿ρχιερεῖς, Ε᾿πί???κοποι, ςὺν τοῖς Μητροπολίταις,Καὶ ὅταν πταίςῃ Ι῾ερεὺς εἰς ἔγκλημα τι μέγα,Ε᾿ν πρώτοις τούτῳ αἴρουςι την` ςτολὴν τῆς ἀξίας,Καὶ οὕτως αὖθις χίζουςι τοὺς χιτωνί???κους, οἴ μοι,Καὶ οὕτω τότε τὸν αὐτὸν ὡς μὴ παπᾶν κολάζειν. Sic Legem habent in Ecclesiis,Archiepiscopi, Episcopi, cum Metropoliti,Et cum impegerit Sacerdos in crimen quoddam ingens,Primum ei tollunt stolam dignitatis,Et sic rursus scindunt tunicas, vae mibi,Atque ita tunc illum tamquam non Sacerdotem puniunt.Alias cerimonias, in Clericorum et Presbyterorum Degradatione fieri solitas, qui volet, legat in Concilio Tolet. IV. can. 27. Lemovicensi A. C. 1031. sess. 2. in Pontificali Rom. apud Luitprand. l. 6. c. ult. etc. Car. du Fresne Glossar. Sed et inter militares poenas, Degradationis, apud Aragonenses, meminit Iacobus I. Aragon Rex in Foris Oscae A. C. 1247. fol. 16. de Degradatione Militis, ubi sic describitur: Cum perventum fuerit ad eius depositionem, ipsemet cingat sibi ensem; quo facto Princeps terrae, accepto cultello, in posteriori parte, i. e. supra renes, scindat ensis corrigiam omnino, de qua est accinctus, ita ut corrigiâ incisâ ensis per se cadat in terram; et sic ille, qui ante Miles erat, pravis suis meritis exigentibus, de Militiâ, quâ priusdecoratus exstiterat, perpetuo sic depositus et damnatus. In Charta Car roli Calvi, Degradare est beneficia Militibus auferte, apud Eundem, in Addendis. vide quoque infra Regradatio.II.DEGRADATIOin inquisitione Rom. cum Sacerdos vel cuiuscumque Ordinis reus plectendus est, vel est Actualis, et in crimine haereseos locum habet, si sit tradendus Curiae saeculari, vel Verbali, quae adhibetur si carceri perpetuo sit includendus. Prior fit ordine et ritibus collationi Ordinum directe oppositis, cuius rei insigne exemplum habemus in Libro Sententiar. Inquisitionis Tholos. in Ioh. Philiberto Presbytero, qui Valdensibus se iunxerat, ac proin Curiae Saeculari tradendus erat. Postquam enim constitutus fuit in vestibus Sacerdotalibus, omnia illi ornamenta, Calix et Patina; Stola Sacerdotalis, Dalmatica; Liber Evangeliorum; Stola Diaconalis; Calix, patina, urceolus, aquamanile, manutergium; Tunica Subdiaconalis; Manipulus; Liber Epistolarum; Ceroferarium; Urceolus; Liber exorcismorum; Liber cum quo suit Lector; et Claves, certâ verborum unumquodque formulâ, cuius initium ubique, Auserimus tibi etc. ablata sunt: post haec rasum ipsi caput, et brachio saeculari ad supplicium traditus est, fol. 137. Sic itaque Degradatione factâ, sententia in teum pronuntiatur, ipseque deforo Ecclesiastico proicitur et in potestatem Magistratus Saecularis permitritur. vide Phil. a Limborch Historiâ Inquisitionis l. 4. c. 34. ubi de Terminatione processus contra Relapsum paenitentem: nec non supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.